monumenta.ch > Augustinus > sectio 13 > bavPal.lat.311.323 > bkeCod.16.75r > bsbClm14056.3 > sectio 15 > sectio 22 > bkeCod.16.198v > bnf15046.218 > hlw17.224 > sectio 25 > salCod.Sal.X,16.329 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 4
Isti ergo filii Core fortasse intelliguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicuius admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi . Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adiutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit, Et nomen Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt, Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adiutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tanquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra . Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est, Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, iam securi bibite sanguinem quem fudistis.